monumenta.ch > Tertullianus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 9
Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit . Denique malefici gestiunt latere , devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe condemnati moerent; dinumerant in semetipsos vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. Christianos vero, nihil simile ; neminem pudet , neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse.